Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ceps Salernitanus , et honoris rnontis Sancti An­geli Dominus, omnibus Christi fidelibus, praesen­tibus, pariter et futuris, praesentium not.itiam ha­bituris, salulem in omnium saluatore. Vt ea, quae geruntur in tempore, apud posteros inuio­labiliter perseuerent, litterarum solent testimonio perhempnari ; inconcussum namque permanet, quod regio patrocinio fuerit communitum. Pro­inde ad vniuersorum notitiam harum serie volu­mus neruenire. Quod quia nos castrum Z vri n nun­cupatum, in regno nostro Salauoniae existens, cum vniuersis suis vtilitatibus et pertinentiis de manibus nostris regiis in concambium castri Osz­trovicha vocati dudum Comitibus Georgio, filio Pauli, quondam Bani de eodem Osztrovicha, et Georgio, fratri eiusdem patrueli, contulisse et assignasse, ac eosdem, ipsorumque heredes in do­minio dicti Castri Zyrin, suarumque pertinentia­rum contra quoslibet impelitores manu tenere et conseruare, assumsisse perhibemur; ideo nos Ma­gistro Paulo, filio eiusdem condam Comitis Geor­gii, aulae nostrae Iuueni, nunc possessori videli­cet dicti Castri Zyrin et suarum pertinentiarum, eiusdemque Magistri Pauli haeredibus et posterita­tibus vniuersis hanc gratiam duximus faciendam specialem: vt Banus et Vice-Banus, ipsorumque vices gerentes in praedicto regno nostro Sclauo­niae nunc constituti, et in futurum constituendi, ipsum MagistrumPauIum, eiusque heredes in cau­sis et causarum articulis, in facto praedicti Ca­stri Zyrin et suarum pertinentiarum, per quos­piam contra eosdem motis vel mouendis nequa­quaquam possint vel audeant iudicare, aut ipso­rum adstare iudicatui compellere modo aliquali,

Next

/
Thumbnails
Contents