Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ter studuerunt complacacere, et in futurum exer­cendo complacere spoponderunt, quandam prae­dialem possessionem eiusdem Ecclesiae nostrae, et nostram feudari solitani et consuetam PJanina nun­cupatam nostrae collationi et prouisioni pertinen­tein cum omnibus suis iuribus, et vtilitatum inte­gritatiljus quibuscunque, quouis vocabulo censeren­tur,sub suis veris metis et antiquis, eisdem Laurentio et Nicolao ipsorum quo ad vitam aJjsque decimis et marturinis duximus conferendam, tenendam, possidendain , et liabendam , ita tamen , quod ydem singulis annis quatuor marcas denarioruin in festo Purificationis Virginis glorioriosae Nobis et nostris successoribus in signum Dominii dictae possessionis PJanina ratione census soJuere, et adimplere tene­buntur; si vero ipsam solutionem praeterirent in soluendo, extuncabsque omni iurisdictione aliquo­rum Iudicum manus nostras in eandem possessio­nem Planina intromittere tenebuntur, et Nos vel nostri successores ipsam recaptiuandi habebunt, fa­cultatem , eo facto. In quorum omnium praemisso­rum testimonium, meinoriam et firmitatem per­petuam, praesentibus sigillum nostrum authenti­cum duximus appendendum. Datum in praedicta Glogoncza, scilicet in domo habitationis nostrae. Feria quinta proxima ante festum Beati Laurenty Martyris. Anno Domini Milesimo CCC.LXXX/' Locus Sig. Ex originali Archiui Cameralis. Heuenesi T. XXXIT: sub HH. p. 5. seqrj.

Next

/
Thumbnails
Contents