Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CCXXIV. yJn. Ch. 1380. Capitulum Poson. lacobum ac fratres de P6­kateleke in pdssessionibus , a Rege Ludouico nouae­donationis titulo obtentis , statuit. Vniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesens scriptum inspecturis, Ca­pitulum Ecclesiae Posoniensis, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum igitur notitiam barum serie volumus peruenire: Quod nos litteras regias prolacobo, filio Nicolai de Pokateleke, ac Ioanne et Thoma, fratribus suis vterinis, super nouae donationis titulo loquentes, honore, quo decuit, recepimus in haec verba . Eudouicus, Dei gratia rex Hungariae, Poloniae, Dahnatiae etc. fideJibus suis Capitulo Ecclesiae Posoniensis salutem et gra­tiam. Noueritis, quod nos consideratis fidelitati­bus et fidelium seruitiorum meritis Iacobi, filii Nicolai de Pokateleke, quibus nobis idem fideli- ­ter et feruenter studuit complacere, quasdam pos­sessiones nostras Chukarabony, Noguduarnok et Barlabas vocatas in Comitatu Posoniensi habitas^ cum quibuslibet suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, eidem Iacobo et. per eum Iohanni et Tliomae, fratribus suis vterinis, ac haeredibus et posterilatibus eorumdem nouae donalionis titulo duximus perpetuo cotiferendas. Qua propter fide­litati V estrae firmiter praecipiendo mandamus, qua­tenus Vestrum miltatis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Nicolaus^ filius Ste­phani de Gurgetek vel 'Lothardus de Beus, aut Benedictus de Vzur, siue lacobus de Keletli, seu Paulus de Gutur, aliis absentibus homo noster^ ad faoies dictarum possessionum Chukarabcny, Noguduarnuk et Barlabas vocatarum, yicinis et

Next

/
Thumbnails
Contents