Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Kolus, nobis in pretaclo mediantibus aliis litte­ris nostris ad quindenas Natiuitatis S. Ioh. Bapt. prorogassemus; tandem ipso termino succedente vna cum Georgio, dicto Chomoragh de Pezkena homine regio, Dom.. Iohannem sacerdotem Chori nostri, ac Magistrum allaris B. M. V. in eadem Ecclesia nostra existentem, pro parte annotati la­cobi, filii Kolus, praefato vero Domino Abbate hominibus regio et nostro pro sua parte condu­cere nolente ad audiendum dictum iuramentum ipsius Iacobi f filii Kolus, pro testimonio transmi­sissemus. Qui tandem ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt: Quod ipsi in praedictis quinde­nis festi Natiuitatis S. loh. Bapt. ad faciem eius­dem particulae terrae litigiosae, inter possessiones Nema, dicti Iacobi, acZantho vocatas, dicti Domini Abbatis convocatis vicinis et cometaneis eiusdem — accessissent, ibique dum per metas et cursus metales per dictum Iacobum in — — reambulatarum ostensas et demonstratas, dictam terram litigiosam vndique peragrando primo et vno signo metalium a parte dicte possessionisZan­thov demonstrato, idem. Iacobus, filius Kolus, — •— nobilibus secundum regni consuetudincm iurare voluisset, tunc quidam nobiles viri, ex di­ctis vicinis et aliis partibus illic conuocali, inter ipsum Iacobum, filium Kolus, et Dom. Abbalem praenotalum in ipsa causa, perpetue pacis vnio­nem ordinassent talem: quod idem Dom. Abbas dictum iuramentum eidem Iacobo, filio Kolus, condescendere faciendo omnino relaxasset, prae­fatus vero Iacobus, filiusKoIus, de ipsa terra li­tigiosa inter partes, que prius vsui vnius aratri aestimata fuisset, vnam bonam particulam terrae

Next

/
Thumbnails
Contents