Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
stris prouinciis constitutos, specialiter thesaurarios nostros, ob oblocutionem et sinistram inforrnationem quorumcunque impedire vei molestare non velit, eo quod experientia per Altissimum nobis concessa sciuimus, quid fuit faciendum, et quos ex nostris familiaribus in officio nostro quocunque constituimus, quia fidelia et grata nobis exhibuerunt seruitia; non etiam ipse Dominus rex honores eorumdem nostroruin famiiiarium, qui merentur, ab iisdem veiit auferre, alias litteras nostras super nostra testamentaria dispositione, quoad praetnissa , temporibus praeteritis concessas et emanatas cassamus et annullamus, vigoribusque earumdem carituras relinquimus. Executorem autem huiusmodi testamenti nostri dictam reginam, reuerendum in Christo Patrem Dominum Demetrium, Sanctorum quatuor Coronatorum MM. Presbiterum Cardinalem, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae Gubernatorem et Venerandum in Christo Patrem, Dominum Ladislaum, Episcopum Varadiensem, IoKannem, Praepositum Budensem, et praefatam Dominam Claram, nec non Maguificos Nicolaum Zambo, Thesaurarium Domini regis, filii nostri charissimi, et alterum Nicolaum, filiuin Pauli de Sukur, Iudicis Cumanorum nostrorum, constituimus omnino ; aut ipsi simul aut quatuor vel tres ex ipsis, aliis absentibus, plenam potestatern habeant praemissa exequendi. Quia autein Magister Michael litteratus, Thesaurarius noster de vasis nostris argenteis et aliis nostris negociis certius est informatus; ideo idem Magister Michael iuxta mandatum et commisionem ipsorum nostrorum executorum praemissam nostram testamentariam dispositionem procurare et disponete debeat