Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

modo, quod vsque vitam suam lioras suas Iegat in eodem, suumque post decessum, claustro Bea­lae Virginis relinquatur. Item confessori nostro quinquaginta florenos, ac Dominae Margarethae moniali in dorao nostra exislenti similiter quin­quaginta florenos^ item filiae Stejihani, filii Gyurk, quinquaginta florenos, Dominabus autem et puel­lis in domo nostra communiter, Hungaris et Po­lonis, mille florenos auri, et vniuersa ornamenta ipsius doinus nostrae communia, videlicet tape­tia, culcitras, indumenta et alia clenodia, in ea­dem remanentia legamus. ltem vnum ornamen­tum sacerdotale de Atlas, flauei coloris cum suis pertinentiis, perlis ornatum ad tempus exitus ani­mae nostrae praeparatum in claustro Beatae Vir­ginis de praefata Veteri-Buda cum calice vno au­reo minori, prout etcalicem eidem dudum datum nunc habitum. Item de vasis nostris argenteis quinquaginta marcas ponderantes cum corpore nostro portentur, quae similiter ipsi claustro le­gamus. Item ad opus claustri B. Virginis de Lum­prekliaza, quingentos florenos auri et vnam casu­lam cum suis pertinentiis y perlis decoratam in di­cto claustro de Veteri-Buda B. Virginis habitam, cum vno calice argenteo deaurato, quinque mar­cas ponderante, vnum Thuribulum argenteum, et duas nuces argenteas in processione supra velum gestantes. Item ad opus claustri de Aracha ? si vita nobis comite perfici non poterit, quingentos florenos auri, vnam casulam de Atlas flaueo cum suis pertinentiis, perlis ornatam, duas nuces ar­genteas, in processione super velum gestantes, et duas ampullas argenteas , in superiori capella no­stra habitas; item Iuuenibus et seruitoribus aulae

Next

/
Thumbnails
Contents