Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Ea propter nos Cardinalis, Patriarcha, Archiepi­scopi, Episcopi, Duces, Comites et Barones ante­dicti recognoscimus, fatemur et noturn facimus vniuersis, quod pro nobis et nostris successoribus et haeredibus promisimus, et corpora/ia praestiti­mus iuramenta, adimplere et ratihabere omnia premissa et pacta, quae pro contractu, ac appo­sitione dictae Dominae Hedwigis, eiusque dotali­tio sunt praescripta. Si quis vero praemissis vel­let aliqualiter contraire, ad resistendurn eidem, seu eisdem, debemus, volumus et tenemur Dom. Leopoldo et Wilhelmo filio, Ducibus praedictis cum oinni nostra potentia assislere, ipsos .absque dolo et fraude fideliter adiuuantes cum de man­dato Serenissimorum Principum, Domini regis et Dominarum reginarum supradiclarum, nos obli­gauimus ad praemissa, nosque etiam cognoscimus contractum memoratum fore terris et hominibus vtriusque dominii bonum vtile et honestum. In cuius rei testimonium et euidentiam nos rex et re­ginae praedicti, nec non Cardinalis, Archiepi­scopi, Episcopi f Duces, Cornites, Barones, prae­sentes litteras damus, nostris sigillis pendentibus communitas. Actum et datum Zolii, Dominica die Inuocauit. Anno Domini Millesimo trecente­simo octuagesimo." L. Sig. Ex archivo Sacratiori aulico.

Next

/
Thumbnails
Contents