Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tibus, diuersis personis Ecelesiasticis et seculari­bus remittendo, assignando, impignorando, in­feudando et distraliendo, absque scitu et consensu regiae Maiestatis, ad quam verus dicti Monasterii patronatus spectare dignoscitur, ab ipso monaste­rio alienasset, in eiusdem monasterii et suum^ fratrumque suorum grande praeiudicium atque daranum; supplicans nobis humiliter, sibi et ei­dem monasterio super his de opportuno remedio prouidere. Nos igitur dicti fratris Martini Abba­tis iustis supplicationibus misericorditer inclinati, et dicti monasterii diutinis incotnmodis et ruinis compassi, habita super praemissis vna cum Domi­nabus Serenissimis reginis, Genitrice et Consorte Maiestatibus charissimis, regnique Praelatis et Ba­ronibus deliberatione matura, vniuersas et singu­las huiusmodi remissiones, assignationes, impi­gnorationes, feudationes, distractiones et aliena­tiones possessionum, piscaturarum et aliorum iu­rium reddituum et prouentuum quorumcunque monasterii antedicti, per praelibatos Abbates eius­dem loci quouismodo, quibuscunque personis abs­que nutu et consensu, vt praefertur, regiae Ma­iestatis factis hactenus et contractis, simul cum litteris quibuscunque formis, expressione verbo­rum confectis, el in eisdem expressis de plenitu­dine nostrae regiae potestatis cassamus, annihila­mus, vsque vnicum reuocamus; dantes et annuen­tes praenotato fratri Martino Abbati praemissa quaeuis iura a dicto Monasterio, vt superius ex­primitur, alienata et distracta libere, et absque vllo grauamine iuris ordine, requirendi faculta­tem. Datum Budae Sabbatho proximo ante Do~

Next

/
Thumbnails
Contents