Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
omnium. Quia crescentibus seruitiorum meritis s^qui debent grata praemia meritorum, proinde ad vniuersorum noticiam liarum serie volumus peruenire. Quod nos sicut pro fidelitatibus et fidelium seruitiorum praeclaris meritis nobilis Dominae relictae quondam Nicolai de Keczen, quibus ipsa in domo nostra perseuerando, cum suprema fidelitate et vigilantia curiosa nobis et Dominae reginae consorti, nec non inclitae Hedwygi natae nostris cliarissimis et studuit, et nunc anhelat complacere; sic non minus profurum, latronum et aliorum malefactorum exterminio et fidelium commodo et quiete, ad viuae vocis supplicationes eiusdem Nobilis Dominae instantiam humiliter et subiectiue per eandem nobis oblatae, de regiae plenitudinis potestate et gratia speciali, huiusmodi libertatis praerogatiuam Ladislao, filio Ioannis, dicti Chupor de Alonozlou et per eum suis haeredibus et posteritatibus vniuersis annuimus, concessimus, dedimus et donauimus; vt ideui Ladislaus et suae posteritates vniuersae, in possessioue Gyarmath vocata, in Comitatu lauriensi habita, quam eadem Nobilis Domina cum omni iure et titulo, quibus eadem sibi pertineret, cum nobili filia, videlicet lacobi, filii dicti Nicolai, nepte sua, praeattacto Ladislao in coniugem ritu romano tradita, vt fertur, de consensu regiae nostrae Maiestatis perpetuo iure contulisset, in territorio eiusdem patibula et alia tormentorum genera erigendi, seruandi, vbique vniuersos fures, latrones et alios Malefactores quos intra limites dictae possessionis Gyarmath appellatae in publicis criminalibus comprehendere, siue capere poterit, iudicandi, suspendendi et puniendi plenam, secu-