Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
sione sigilli nostri communitas datum apud dictaui Ecclesiam sancti Martini feria tercia proxima ante festum sancti Ioannis Baptiste. Anno Domini M. CCC.LXXVIII." Ex archiuo Vincentii Ianlcouich de leszenicze; litterae in membrana cum sigillo pendenti cerae alte impresso. Zona ex albis filis contorta. CLIV. An. Ch. 1378. Fr. Ladislaus , Abbas S. Aegidii de Simighio cum ciuibus ac hospitibus suis in Somogyvdr concordat , ac reconciliatur. Frater Ladislaus, diuina miseratione Abbas monasterii Sancti Aegidii deSimigio, Conuentusque loci eiusdem , memoriae commendantes tenore j>raesentium significamus, quibus expedit vniuersis : quod nos vna cum Iacobo, filio Petheu, Iudice, Petro, filio Petheu, Dominico dicto Kulchar, Iohanne , filio Petri , Paulo dicto de Kulph, quondam Iudicibus, Iohanne, filio Iacobi , dicto pellifice, Sebastiano Pellipario, Leudrino, Petro, lusticiaribus, Dominico, filio Peteu, Thoma, filio Keresztes , nec non aliis ciuibus seu hospitibus de Somogyvar, per ordinatiuam dispositionem horabiKs viri, Domini Iohannis f Praepositi Ecclesiae Albensis. ac Magistrorum Thomae , fratris quondam Domini Nicolai, Archiepiscopi Strigoniensis, Iohannis fratris Magistri Saracsini, arcium de Tapson, Ladislai, filii Ladislai, Fanck de Beren , nec non quam plurimorum aliorum proborum et nobilium virorum, vt omnis fomes initidiae , irae , odii, de inedio nostri penitus exstirparetur, et aeterna pacis pulchritudo inter nos valeret gratulari,super factis quarumdem terrarum, syluarum,