Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
Abbas lapidem pro mtffa olim positum fuissa tlixisset, vnam metam terream erexissent pro renouatione dictae lapideae metae; de qua similiter versus eandem occidentalem plagarn pertranseundo, quandam arabilem terram iuxla vnum pratum in in valle, vnam metam terream cursualem volentibus dictis partibus de nouo erexissent. Dehinc scandendo simili modo ad ipsam occidentalem plagam, per quandam lineam vulgariter megye dictam, in eadem megye, in quodam loco, vbi apparuisset vestigium, lapidis aliquando pro meta positi, quem lapidem praefatus Abbas per homines de dicta Bodok anno in praesenti sublatum esse divisset, quandam metam terream erexissent. Deinde eundo directe adhuc ad occidentem et perueniendo ad verticem vnius Weercz pertransita quadam via, vnam magnam metain terream inuenissent et reuovassent. Quae quidem omnes metae a parte septemtrionis separarent Abbati, a meridie vero possessioni Episcopali Bodok. In cuius rei memoriam, praesentes litteras nostras pendentis sigilli munimine roboralas duximus concedendas. Datum XVII. Cal. Nouembris Anno Domini M. CCC. LXXVIII." Ex archivo Cap. Strigou. CXLVIII. An. Ch. 1378. Capitulum Scepus legatum Michaelis Merges de Poscilaka mortis causa factum describit. Nos Capituluin Ecclesiae Beati Martini de Scepus memoriae coinmendamus, quod Michael, dictus Meraes de Posalaka, de Comitatu Sarus, coram nobis personaliter constitutus, confessus est articulo viuae vocis: quod ipse sano inductus consilio eo, quod prole masculina careat, ne posl mortern