Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Petri de Lous, ad nostram accedendo praesentiam, extitit confessus viua voce : vt ipse consideratis fidelium seruitiorum meritis Thome , fily Leukus de Pamagh y seruientis et benefactoris sui, quibus sollicite multis modis rebus suis et persona studu­isset complacere, in aliqualem suorum seruitiorum et presentium meritorum recompensationem et re­tributionem vnum fundum Curie in possessionaria portione sua Bala vocata, sub Comitatu^^guwi­ensi adiacente,cum terris arabilibus,cultis incultis, pratis, et aliis quibuscunque vtilitatibus ad dictum fundum Curie pertinentibus, prenominato Thome, filio Leukus, et per eum suis heredibus, heredum­que suorum successoribus, dedisset et contulisset: yrao idem Iacobus, fdius Petri, dedit, donauit, et eontulit coram nobis perpetuo et irreuocabiliter possidere semper et habere; huiusmodi tamen in­terposita conditione, quod quicunque de suis he­redibus vel successoribus dicti fundi et pertinen­tium ad eundem temporis in processu collatione et conseruatione retractando contentari nollent, c\tunc eundem Thomam, filium Leukus, vel suos heredes depositis primo vel persolutis decem mar­cis denariorum de Dominio annotati fundi ac vtili­tatum eiusdem eiiciendi et excludendi aut aufe­rendi eundem haberent facultatem. Datum feria sexta proxirna ante festum Sancti Vrbani Pape. Anno Domini M. CCC. LXX octauo. Ex. autbentico transumto anni 1380. vi. infra.

Next

/
Thumbnails
Contents