Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
taliter inter se ordinassent: Quod si Domino coeli yolente eundein Magistrum Ioliannem absque liaeredum solatio mori contigerit, ac tunc vniuer sae possessiones et possessionariae portiones vbilibet existentes ad praefatuin Magistrum Ladislaum er suos haeredes deuolui deberent, et condescendi, ita tamen, quod Domina Consors dicti Magistri Iohannis in eisdem possessionibus moram trahendi, et easdem possidendi, ac vtendi liberam haberet facultatem tamdiu , donec cum alio matrimonium contrahere voluerit; e conuerso autem si praelibatus Magister Ladislaus ante obitum praedicti Magistri Iohannis absque haerede decederet ab hac luce, tunc modo simili omnes possessiones, et ]>ossessionariae suae portiones ad praefatum Magistrum Iohannem, et suos haeredes deuoluerentur, eo casu iure perpetuo, et inuolabiliter possidendae et tenendae; hoc etiam declarato: qitod Nobilis Domina Mater iam dicti Magistri Ladislai, vsque vitam suam in eisdem possessionibus et possessionariis portionibus immanere et easdem possidendi et utendi per modum praehabitum plenam haberet facultatem. Anno Domini Millesimo , trecentesimo septuagesimo octauo. u Ex archivo Conntum Forgach. CXL. An. Ch. 1378. Capituli Alhen. super piscinis Halasz per Stephanum de Ilalm occupatis proliibitoriae. Serenissimo Principi, Domino Lodouico, Dei gratia, inclylo Regi Hungariae , Poloniae , Dalm. etc. Domino ipsorum metuendo. Capitulum Ecclesiae Albensis Orationes in Domino cum perpetua fidelitate: Vestra nouerit serenitas, quod cum