Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
CXXXIV. An. Ch. 1378. Gregorius PP. XI. FF. S. Francisci claustrum in oppido Malupso per Comitem Segniae fundatum recipiendi facultatem ad intercessionem Heginae Elisabeth largitur. Gregorius — — Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra (petitio continebat) quod in oppido de Matupso, Corbauien. Dioecesis, quod prope schismaticos et infideles situm est, — et quod propterea dil. filius noster Stephanus, Coines Seniae, de propria salute cogitans, — ad omnipotentis Dei laudem, et gloriam, et pro sua et progenitorum suorum animarum remedio, et salute, quemdam locum cum Ecclesia — in dicto suo oppido, ad opus vestrum in honorem et sub vocabulo S. Francisci fundauit. — Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, vt vobis excipiendi locum ipsum, inibique morandi licentiam concedere dignaremur. Nos igitur — — volentes vos consideratione carissime in Christo filiae nostrae Elisabeth, reginae Hungariae illustris, nobis super hoc humiliter supplicantis — inclinati , vobis recipiendi locum ipsum — elargimur. — Datum Ilomae apud S. Petrum XIV. Febr. anno VIII." Apud Farlatum Tomo IV. p. 97. Decessit Gregorius XI. 27. Martii. A. 1378. CXXXV. An. Ch. 1378. Vrbani PP. VI. electio Schismati quadragenario occasionem dat. Dum Comitia Pontificia haberenlur, romani veriti, ne creato Pontifice Gallo, pontificalis se-