Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

iustis et consuetis, ac limitatis tributis non con­tenti, ipsos ad minijs Jicitam et superfluam tributi solutionem de eorum rebus et mercimoniis facien­dam compelleretis; imo noua tributa ac incon­sueta exigeritis et exigere permitteretis, ac propina et honores inconsuetos yobis dare et exhibere, vi­tra limitatam solutionem tributariam compelleretis, quod nunquam facere fuit, neque est consuelum; quod etiam nos incongruumet illicitum esse, cen­semus. Mandamus ideo Vestrae fidelitati firmo regio sub edicto, omnino volentes, quatenus dein­ceps a ciuibus et mercatoribus dictorum nostro­rum fratruum Ducum Austriae , dum vna cum rebus et mercibus eorum ad loca vestra tributaria peruenerintj de huiusmodi eorum mercibus et re­bus consuetum et iustum tributum exigatis, et per Vestros Tributarios recipi committatis, ipsos, ne­que eorum aliquem ad illicitam et iniustam siue inconsuetam tributi solutionem, siue ad propinas dandas et honores exhibendos vobis aut vestris tri­butariis, nullo modo, nullaue ratione, verbis aut factis compellere praesumatis, aut aliquid noui­tatis inducere et facere audeatis; alioquin delibe­rauimus rebellium et mandati nostri transgresso­rum tributa seu loca tributaria tam super fluuio Danubii, quam super terras praefati spatii, pro liostra Maiestate facere occupari. Aliud igitur, si praemissa incurrere formidatis, facere non au­suri. Datum Posonii, in Dominica ludica. Anno Dom. Millesimo trecentesimo septuagesimo octauo. Indictione prima." Ex originali membrana Tabularii Vrbis Viennen. Dipl. Szechen^i tom. V. nro 147.

Next

/
Thumbnails
Contents