Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
contra quoslibet in eisdem conseruare et ab omnibus impetitoribus occasione praemissorum eos inquietare praesumentibus protegere, expedire et per omnia pollicemur defensare. Si qui yero quicquam iuris et potestatis in praedictis oppidis et possessionibus habent vel se sperant liabituros Tolumus, vt tales eorum lura, quae in eisdem praetendunt, non ab ipsis fratribus, sed a nobis, nostrisque successoiibus exequantur. Vt autem liaec nostra donatio et dotatio robur obtineat perpetuae firmitatis, nec per quempiam temporis in euentu mortalium possit reuocari, praesentes eisdem concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis et authentici sigilli nostri noui, dupplicis munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis in Christo Patris et Domini Domini Demetrii, Episcopi Zagrabiensis, aulae* nostrae Cancellarii, dilecti nobis et fidelis. Anno Domini Millesimo trecentesimo septuagesimo octauo, XV. kalen. Aprilis, regni autem nostri anno tricesimo septimo. Venerabilibus in Christo Patribus et Dominis Ioanne Strigonien., locique eiusdem Comite perpetuo, fratre Stephano Colocensi, sacrae paginae Magistro, Petro Iadren. Hugolino Spalaten. et Hugone Ragusien. Archiepiscopis. Emerico Agrien. eodem Demetrio Zagrabien. Goblino Transjiu. Valentino Quinqueecclesien. Decretorum Doctore, Ladislao Varadien. Gilberto Iaurien. Petro Vesprimien. Paulo Chanadien. Fratre Dominico Bosnen. Petro Vachien. Ioanne Szirmien. F. Dominico Nitrien. Paulo Tinninien. Demetrio Nonen. Chrysogono Tragur. Mathaeo Sibinicen. Stephano Faren. lacobo Makaren. Thoma Korbauien. Michaele Scardon. et Portiua Sen-