Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
marum suscipiendarum a Domino accepil potestatem, pro eorum» sancta congregatione et conuentu, quem locum yallem Sancti Michaelis in nomineDomini appellamus, in quo loco seu claustro omnium creatori et coelorum reginae, matri rnisericordiae, cuius obsequio quotidie deputati existunt, pro nostra et serenissimarum Principissarum, Dominarum vtriusque Elisabeth, Genitricis et Consortis, nec non puerorum nostrorum carissimorum salute et prosperitate, ac oiim Excellentissimorum Principum, Dominorum Caroli patris et Andreae, Ierusalem et Siciliae regum, nec non Stephani Ducis, fratrum nostrorum carissimorum, feiicium recordationum animarum refrigerio et remedio phialas odoramentis orationum pienas, placabiles offerant, procul dubio, quae per ipsos iuste petita fuerint, ab ipsius genitricis piissimo filio eius intercessionibus facilius impetrabuntur. Vt igitur in eodem claustro Prior, duodecim monachi sacerdotes, seu ad sacerdotium promouendi, nec non duo Clerici, quorum vnus Diaconus et alter subdiaconus existant, coelibem vitam ducentes, et eorum domestica familia, qua commoda carere non possunt, valeat debito modo pro vitae necessariis sustentari, in patrimonium Cruciiixi, ac pro eorum sustentatione quoddam Castrum nostrum Volgkeu vocatum, quod ob Zelum deuotionis nostrae dirui fecimus et deponi, cum villis videlicet Leweld et Ordoleweld (Erdoleweld) in Wesprimiensi, et Nyul nuncupatis in Iauriensi, nec non vnum oppidum nostrum prope lacum Platase (Balaton) Tap o lch a vocatum, in Zaladiensi Comitatibus, existentes, item alias tres 18 *