Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
Simone literatis, scire voluisset, iustitia mediante. Quo percepto praedicti Thomas et Simon 11terati pro se exurgendo respondissent ex aduerso: cjuod ipsi pro eo fecissent prohibitionem praenotatam, quia per praemissam possessionariam recaptiuationem, possessionariam portionem eorum occupare, et dictae Ecclesiae statui facere voluissent; super qua possessionaria portione, quam ipsi in eadem Dios tenerent, efficacia haberent instrumenta, quae non ad tunc, sed in termino vlteriori per ipsum Palatinum ipsis assignando, exhibere promti essent et parati. Vnde idem Dominus Palatinus audilis praemissis, et etiam partibus petentibus, commisisset eo modo: quod praedicti Thomas et Simon litterati praedicta eorum instrumenta, si quae super predictam portionem possessionariam haberent, confecta, in octauis festi beati Michaelis Archangeli tunc venturi, in Curia Regia, sui in praesentia exhibere tenerentur. Quibus visis iudicium et iustitiam facere valeret inter ipsas partes in praemissis dictante iuris aequitate. A quibus quidem Octauis festi beati Michaelis Archangeli, dum discussio praemissorum, inter easdein partes quibusdam prorogationum cautelis et terminis interuenientibus ad praesentes Octauas festi Beati Georgii Martyris dilatiue deuenta extitisset, tandem ipsis Octauis adhaerentibus, medioque tempore praedicto honore Palatinali per Regiam Clementiam nobis dato, praelibatus Frater Albertinus personaliter ab vna, parte vero ex altera annotatus Simon litteratus , similiter personaliter in nostram veniendo praesentiam, eodem Fratre Albertino exhibitione cuiusdain priuilegii Doniini Belae llegis, in Anno