Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tiilegialcs Venerabilis in Christo Patris, Domini Michaelis, quondam episcopi Agriensis praedictae, sigilli authentici eiusdem appensione munitas, non vitiatas, non cancellatas , non abrasas , nec in aliqua suarum parte suspectas, sed prorsus omni \itio et suspicione carentes, petens nos instanter, \L easdein litteras de verbo ad verbum, nihil addendo , quod facti substantiam immutet, aut variet intellectum, in formam publicam redigi faceremus, et sub sigillo nostro authenticotranscriberemus. Qtiarum primarum litterarum tenor per omnia talis est: (Carolus vid. ad an. nro 56. ) Tenor aliarum litterarum praedictarum talis est. Michael vide supra ad an. 1565). Et nos Capitulum Ecclesiae Varadiensis praedictae ad instantiam memorati Domini Petri, Procuratoris huiusmodi litteras, vtpraemittitur, in litteris praesentibus in publicam formam per Notarium subscriptum redactas et sigilli nostri appensione roboratas de verbo ad verbum, sine fraude et difllicultate aliquali, prout ex communi iustitia tenemur, transcripsimus, et transumta earumdem eidem Domino Petro Procuratori , et nomine procuratorio praefatorum Dominorum Praepositi, et Capituli Agriensis Ecclesiae praedictae , petenli et recipienti concessimus* Dalum et actum in Sacristia Ecclesiae nostrae praedictae. Anno Domini M.CCC.LXXVII. lndictione prima, die vero sexta mensis Nouembris, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Gregorii , diuina prouidentia Papae vndecimi, anno VII. hora quasi sexta, praesentibus honorabilibus et discretis viris Dominis Petro deBelenes sub custode , seu Thesaurario dictae Ecclesiae nostrae Varadiensis, Nicolao Crispo,et Mathia Longo Ca-