Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
seruitiis et lautlibus misericordis Dei vacare valeant, quanto vberius bonis fuerint temporalibus coadiuti, igitur de consensu et voluntate fratrum nostrorum de Capitulo Iauriensi eundem Dominum Praepositum, et suos Canonicosin perceptione praescriptarum decimarum in statu pristino, sicut reperimus, permisimus permanere pacifico et quieto. In cuius rei memoriam , perpetuamque stabilitatem praesentes eidem concessimus litteras appensione sigilJi nostri autlientici roboratas. Datum Iaurini in festo Beali Aegidii Abbatis. Anno Domini M. CCC. LXXVII." Ex authentico Conuentus de Cliorna transumto, cuius origin. in archivo Camerali. Hevenesi Tom. LXXIX. p. 372. LXXXVII. An. Ch. 1377. Paulus fit Episcopus Chanadiensis. Anno M. CCC. LXXVII. vigesima sexta Februarii, Dominus Paulus Episcopus Chanadiensis in Vngaria promisit pro suo communi seruitio Camerae Apostolicae ' et collegio CLX florenos auri et quinque seruitia consueta, soluendo medietatem in festo — — alioquin etc. Apud Batty.ini 1. c. p. 66. Paulo Anno 1379 suceessit Thomas, huic hreui itidem mortuo in sede Ecclesiae Chanadiensi loannes A. 1380 sexto post anno ad sedem Zagrabien. translatus ibid. p. 68. l