Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

rimus specialem, volentes claustra ipsorum fra­trum eremitarum numerositate et locis in regno nostro ampliare, Ecclesiam B. Yirginis in terra Thall vocata, supra Castrum Porusthian (Boro­Sfjalf) ab ipso castro et eius iurisdictione et do­minio eximenendo, Ordini fratrum Eremitarum perpetuo dedimus possidendam. — Anno M. CCC­LXXVII." Ex annalibus eiusdem ordinis ad h. atinum. LXXXI. An. Ch. 1377. Idem Ludouicus filiam suam Mariam Si~ gismundo Marchioni Hrandenhurg. desponsat. Ludouicus R. IT. quia ad regalis propaginis stirpem clara sunt connubia exquirenda, de qui­bus deriuanda successio claris fulgeat naturae ti­tulis insignita; ipsamMariam, claram augens pro­sapiam, illustri Principi Sigismundo, Marchioni Brandenburgensi, in puerili aetate vtroque exi­stente, quem de stirpe Caesarea Pater eduxerat, imperialibus radiis illustratum, communicato con­silio serenissimarum Dominarum reginarum, Ge­nitricis et consortis suarum, nec non praelatorum et Baronum regni praecedente, in Ternauia, prae­sente Imperatrice, matris eius, et suis Baronibus de Bohemia, cutn magna solemnitate et laetitia, matrimoniali foedere desponsauit, et apud se nu­triendos conseruauit." loan. Archidiaconus Chron. P. III. C. LII.

Next

/
Thumbnails
Contents