Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

etiam aduena pro ostensione lionestatis et famae suae, ad patriam suam ire est cogendus: sed qui­libet mechanicus tam aduena, quam indigena nulla in medio nostri publicae diffamationis macula ob­fuscatus ad fraternitatm artificii sui assumi debet, et admitti, appretiatione debita infrascripta ab eo prius recepta; ita tamen quod cuilibet inechanico pauperi in emendo fraternitatem, pro' solutione pretii emtionis competens terminus debet assignari: item quod vniuersae emendae in fraternitatibus, ratione excessuum receptae, et recipiendae pro candelis et sepultura pauperum ad honorem Dei debeant extradari, item quod vniuersorum me­chanicorum fraternitatem habentium filii et filiae ac viduae integram habeant fraternitatem, viri tamen carentes fraternitate talibus viduis coniuncti mediam emant fraternitatem. Iuuenes vero artes mechanicas in aliqua praedictarum quatuor ciui­tatum discentes, mediam habeant et mediam emant fraternitatem, exceptis paucis ratione viduarum filiarum et talium iuuenum artificia discentium specialiter infra aliter expressis; insuper carnificum fraternitas pro decem florenis —• — — Cibi­niensis duabus libris cerae , duabus vrnis vini, el vno prandio debet largiri, ipsi vero carnifices ciuitati et ipsam ingredientibus vniuersis mundas carnes et recentes in copia semper debent ammi­nistrare, et quotiens aliquis carnifex pecus fura­tum emerit, totiens priuatione vnius floreni et pro­hibitione a venditione carnium per quatuor ebdo­madas puniatur. Quilibet etiam carnifex virum aut mulierem sub macellis vituperans poena vnius or­tonis, sepulturam vero funeris negligeus poena Irium grossorum debet emendari. Magistri etiam

Next

/
Thumbnails
Contents