Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eidem Episcopo remedio subuenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis adi­tus committendi similia precludatur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos aut vnus vestrum per vos, vel allum, seu alios, etiamsi sint extra loca, in quibus deputali estis conseruatores et iudices, praefato Episcopo efficacis defensionis presidio assistentes non per­mittatis eundem super hiis et quibuslibet aliis bo­nis et iuribus ad eandem mensam spectantibus ab eisdem vel quibusuis aliis indebite molestari, vel ei grauamina seu damna, aut iniurias irrogari, facturi dicto Episcopo, cum ab eo vel procura­toribus suis, aut eorum aliquo fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitutione huiusmodi castrorum, villarum, ter­rarum et aliorum locorum, iurisdictionum, iit­rium et bonorum mobilium et immobilium, red­dituum quoque ac prouentuum, et aliorum quo­rumcunque bonorum, nec non de quibuslibet nio­lestiis, iniuriis atque dampnis presentibus et fu­turis, in illis videlicet , que iudicialem requirunt indaginem Summarie de pleno sine strepitu et figura Iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iustitie complementum, contradictores quoslibet et rebelles etc. non obstantibus etc. ce­terum volumus et apostolica auctoritate decerni­mus, quod quilibet vestrum prosequi valeat ar­ticulum etiam per alium inchoatum, qnamvis idem inchoans nullofuerit impediinento Canonico prepe­ditus, quodque a dqta presentium sit vobis etvnicui­que vestrum in premisSis omnibus et eorum singulis ceptis, et non ceptis, presentibus et futuris perpe­10 *

Next

/
Thumbnails
Contents