Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tentes litteras, eorum sigillis sigillatas fecerunt, constituerunt, crearunt et etiam ordinarunt; qua­rum quidem litterarum tenor sequitur in haec \erba: Nouerint vniuersi (v. ad an. 13K>1). Ce­terum, vt earum Jitterarum tenor praedictus sic insertus, omnimodam seu facti certitudinem fa­ciat, Apostolica Auctoritate decernimus, vt illud idem robur, eamque vim, eumque vigorem di­ctus tenor per omnia habeat, quae haberent ori­ginales supra dictae, et eadem prorsus eidem te­nori fides adhibeatur quandocunque et vbicunque in iudicio vel extra iudicium fuerit exhibitus vel ostensus, et eidem stetur firmiter in omnibus, sic­ut eisdem originalibus litteris staretur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo etc. Datum Auin. kal. Septembris. Anno "VI. k < Extracta e copia originali regestri regii Neapolitani per Canonicuin Dominum Honophrium Sicola et authen­ticatum. XLIX. An. Ch. 1376. Idem Gregorius causam querulantis Episcopi Quinqueeccles. ob bona ipsius occupata , inquirendam defert. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Yenerabilibus fratribus — — Archiepiscopo Strigonien. etEpiscopo Yesprimien. ac dilecto filio Abbati Monasterii de Chicador Quinqueecclesien. Dioec. salutem et apostolicam Benedictionem. Ad hoc nos pertulit Deus in familia domus suae, vt oportuna singulis prouisionis auxilia seruitutis in­iuncte prudentia pro tempore dispensante eorum presertim necessitatibus intendamus, occurramus dispendiis, ipsosque ab oppressionibus relevemus, 10

Next

/
Thumbnails
Contents