Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Et si praedictus D. Patriarcha et successores sui } nobiles, heredes et successores sui et communita­tes praedictae, durante dicta guerra, acquisissent aliquod , quod de iure spectaret et pertineret ad patriarchatum Aquilegiensem, quodillud, acqui­situm tempore guerrae, per pacem aut treugas fa­ciendas per nos, filios, heredes et successores no­stros et dictum Regnum, non teneatur restituere. Quas quidem conuentiones et omnia supra dicta vult et decreuit nostra Maiestas firmas esse et du­raturas vsque ad Annos 50 proxime futuros. Nos D. gr. Ioannes Strigon. Stephanus Colocen. Archi­episcopi; Demetrius Zagrab. Ladislaus Vesprimien. Michael Agrien. Emericus Yarad. Petrus Iaurien. et Dominicus Bosnen. Ecclesiarum Episcopi, Prae­iati supra dicti Regni ; Nicolaus de Gara Palati­nus, Ladislaus Wayuoda Transylu. Petrus Zudar Sclauon. loannes Treutel Zeurien. Ioannes Ma­chouien. Bani, C. Iacobus Iudex Curiae Regis. Gre­gorius Bebek Tauernicor. Gregorius Zudar Curiae Regis et pincernar. Paulus de Diserlo Dapiferorum. Michael Zudar Ianitor. regalium Magistri. Franci­scus C.Sopron. Ioannes Oscil. C. Zagurien. et Go­melinus C. de S. Georgio Barones Regni Hunga­riae principaliores, pro nobis, successoribus, he­redibus et liliis nostris, ac vice et nomine totius Regni Hungariae , sub fide nostra et cum Obiiga­tionibus bonorum nostrorum et dicli Regni, iu­rantes corporaliter ad Sancta Dei Euangelia, pro­mittimus, et nos, successores, heredes et filios nostros ac dictum Regnum et bona nostra, succes­sorum nostrorum , heredum ac filiorum et Regni praedicti obligamus fideliter attendere, obseruare et in omnibus adimplere protectionem et omnes 9

Next

/
Thumbnails
Contents