Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tjiiisitionem dicti Patriareliae et successorum suorum, et sede vacante f ad requisitionem dicti patriarchatus Aquilegiensis et ipsius Capituli; et ad serenitatis nostrae mandatum et filiorum, heredum et successorum ac liegni similiter faciat et claudat strata et passus suos et claudere tenebuntur dictus D. Paduanus, noster colligatus , filii et heredes sui. Vult insuper nostra Maiestas, quod si contingeret, durantibus praesentibus conuentionibus, vt acquirerentur aliqua castra, terrae, villae aut ciuitates per nos, filios et heredes nostros ac successores et Regnum nostrum, et partes praedictas videlicet dictos Patriarcham et successores suos , Praelatos , Nobiles , heredes et siiccessores et communitates Fori-Iulii et Dominum Paduae praescriptum, filios et heredes suos , communiter vel diuisim, et illa castra, terrae, villae aut ciuitates spectarent et pertinerent, seu retro actis temporibus quouis modo pertinuissent ad patriarchatum Aquilegiensem de iure, quod debeant esse dicti patriarchatus et remanere dicto patriarchatui. Si vero non spectarent, nec pertinerent, seu retroactis temporibus quouis modo non pertinuissent a patriarchatum praedictum de iure acquirendo, communitates per partes diuidantur secundum determinationem nostram , heredum, filiorum et successorum nostrorum et dicti Regni nostri. Si vero acquirentur per aliquam partium; sint et esse debeant acquirentis; et quod captiui et bona mobilia sint capientium. Non possint insuper dictus D. Patriarcha et successores sui in patriarchatu et Praelati ct succcssores eorum dicti patriarchatus et Nobiles, heredes et successores sui dictae Fori-Iulii et communitates patriarchatus,