Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

dicti Patriarchatus et dictorum praelatorum, Ca­pitulorum , Nobilium etComitatuum praedictorum, quos, quae et quoad praesens tenent et possident et in futurum acquirent, seu ad eos deuenerint, sub nostra, filiorum, heredum et successorum no­strorum, nec non Regni nostri Praelalorum et Ba­ronum ipsius protectione et deffensione plena et gratuita, et ipsas terras, castra et ciuitates prae­scriptas et territorium praescriptum deffendere promittimus, quibus supra, nominibus, manu te­nere, defendere et conseruare, contra et aduer­sus quoscumque Principes, Duces, Comites, Ba­rones ac Dominos et quascumque communitates, ad requisitionem ipsius Patriarchae et successorum suorum et maioris partis sui consilii, parlamenti, excepto videlicet contra Papam et suos successo­res, et imperatorem et successores imperii. In­super voluinus et decernimus, quod magnificus Dominus Franciscus de Carraria, Dominus Paduae, quem nunc pro nostro et Regni nostri colligato declaramus, obliget se , et bona sua nobis, filiis, heredibus et snccessoribus nostris et Regno no­stro, Praelatis , principalioribus Baronibus Regni nostri, ad nostrae serenitatis, heredum et succes­sorum nostrorum et Regi nostri mandatum facere querram in territorio suo et in partibus circum­stantibus apud lerritorium ipsius, contra inimicos dicti Patriarchae et successorum suorum, et patri­archatus et Ecclesiae Aquilegiensis et patriae Fo­riiulii. Yersa vice ipse D Patriarcha pro se, Ec­clesia Aquilegiensi et patriarchatu suo et succes­soribus suis, et communitates patriarchatus prae­dicti sub fide ipsorum et cum eorum iuramento et cum obligationibus bonorum suorum, prout ipso-

Next

/
Thumbnails
Contents