Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

An. Ch. 1376. Idem Ludouicus Martino Jleduiczovicz scultetiam villae Hecze , ad Castrum Ghymes perti­nentis, sub libertatibus a Ladislao Opuliae , Veluu. ac Russiae Duce concessis , in alios quatuor annos confert. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, et Poloniae, Dalmatiae etc. Memoriae commen­damus: Quod quia Ladislaus Dux Opuliae, et Ve­lunnensis, et Russiae, frater noster charissimus f Martino Hedviczovicz scultetiam villae Heczcze vocatae, ad Castrum nostrum Gymu s pertinentem sub gratiis libertatibus, et praerogatiuis speciali­bus infra quatuor annos integros, quorum iam vnus fere exspirasse, imo ad Festum Beati Fran­cisci Confessoris nunc adfuturi exspirasse dino­scitur, mediantibus suis litteris dedisse perhibe­tur; ideo nos promisimus, et serie praesentium promittimus, dictas gratias, libertates , et prero­gatiuas, per ipsum Dominum Ladislaum Ducem fratrem nostrum carissimum eidem Martino medi­antibus litteris suis datas, infra completionem di­ctorum quatuor annorum per omnia obseruare, adeo, ac si nos dictas gratias, et libertates sibi condonassemusj praesentes autem exspiratis dictis quatuor annis minime suffragentur. Datum Zoly quinto dieFesti diuisionis Apostolorum. Anno Do­mini Millesimo trecentesimo septuagesimo sexto. < { Ex arcliiuo CC. Forgach.

Next

/
Thumbnails
Contents