Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

XXXI. An. Ch. 1376. Ludouicus R. H. ciuitatem Bartfa in col­legium ac sortem liberarum ac regiarum Ciuitatum Cassa et Budae euehit. Ludouicus, Dei gratia rex Hungarie, Polon. Dalm. etc., memoriae commendantes tenore pre­sencium significamus, quibus expedit, vniuersis; Quod nos attendentes regum gloriam in multitu­dine populorum iocondari; vt sicut iidem numero sic et fidelitate augeantur; discantque sub prin­cipe glorioso deuocius famulari; vtque ab ipsis certa lege fruentibus vtilitatis materia et hono­ris regiae proueniat incrementum Maiestati, quan­dam ciuitatam nostram muratam Bardfa vocatam, in Comitatu de Sarus, iuxta fluuium Tapul voca­tum, existentem, in numerum, collegium, kater­uam ciuitatum noslrarum resralium Cassen. et Bu­o den. de benignitate regia duximus aggregandam, volentes et promittentes, vt a modo in antea, fide­les ciues et hospites nostri de dicta Bardfa tam in lucro Camere et electione Iudicis eorum, quam etiam aliis quibuscunque immunitatibus, liberta­tibus, gratiis, concessionibus et praerogatiuis per­petuis temporibus vtantur, gratulentur et pocian­tur, quibus ciues nostri fideles Cassen. et Buden. gaudent potiuntur et fruuntur. Praeterea domos molendina et alias quaslibet possessiones, quas in eadem ciuitate nostra quondam Hanrech Scultetus, in vulgo Wojth nuncupatus, eonseruabat et quas nos ab eodem precio comparauimus, vsui praefa­torum ciuium nostrorum fidelium de dicta Bardfa applicauimus perhempniter per ipsos possidendas, presentium nostre Maiestatis testimonio litterarum, quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus,

Next

/
Thumbnails
Contents