Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tate, honore Palatini Tacante, ad octauas festi B. Michaelis Archangeli nunc venturi, in praesentiam palatinalem duximus prorogandam. Datum in Wjssegrad, octauo die termini praenotati. A. Domini M. CCC. LXXV." Originales in archivo Camer. Dipl. Crucig. tom. If. p. 311—2. XXVIII. An. Ch. 1375. loannes Comes laurinen, mercatores Transiluanos soluto telonio , per Budenses solui consueto, per loca tributorum regalia ac sua liberos dimitti ordinat. Iohannes, filius Thomae de Surijn, Comes Iauriensis. Quia quidam Mercatores partis Transyluana e, ad nos venientes se ad telonia nostra et regalia apud nos habita, versus Budam in via, quae ducit ad possessiones Kuch (Kocs) et Banchida, in eundo et redeundo ipsorum mercimoniorum promittunt transituros: ideo nos hanc gratiam duximus faciendam, vt quicunque et quotiescunque iidem Mercatores in eundo et redeundo ad loca tributorum regalium apud manus nostras habitorum, et nostra propria hereditaria deuenerint, ex tunc iidem mercatores de ipsorum rebus et mercimoniis non plus, veluti mercatores Budenses, per eandem viam transeuntes, de ipsorum bonis et mercimoniis tributa soluant, sic et modo simili ipsi tributum soluere teneantur. Vobis itaque vniuersis nostris tributariis, loca tributorum regalium apud nos habentibus, et nostra propria hereditaria tenentibus, praecipimus per praesentes, quatenus quicunque et quotiescunque praescripti Mercatores partis Transyluanae, vt 8