Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

di ac Benedicti. Editam in Legendis Sanctorum Hungariae ? in Lombardica Historia non contentis. VenetiisA. 1498. tum repelitim. S e c u 1 o XII. Colomanus, Rex Hungariae, vulgo Kony­ves Kalman; epistolas eius elegantes vide in Cod. Dipl. tom. XII. vol. I. Quamobrem Anonymus in Chronico Principum Poloniae, apud Sommers­berg, Scriptor. rerum Siles. tom. I. p. 28 ait: Porro rediens inde Boleslaus (Rex Poloniae) sta­tuit cum Colomano, rege Hungarorum, litteris erudito, locum et terminum colloquendi.'* Hartuicus Epp. vulgo Chartuitius, Geor­gio Prayo Hungarus, S. Stephani Biographus, qui in praefatione scribit: Domino suo Colomano, Regi praecellentissimo, Hartwicus Episcopus, of­ficium spirituale per misericordiam Dei consecu­tus, post istius vitae terminum felix illud Euge sempiternum. Incepturus opus, Domine mi, Rex inclitej quod mihi vestro regali praeceplo de bona vita regis Stephani potentialiter iniunxistis, diu rebellem ingenioli mei perpessus sum insci­tiam; ob hoc praesertim, quod Priscianus, Auctor Grammaticae, medullitus milii notus olim, longe digressus, faciem suam, quasi calligine quadam circumfluam, mihi decrepito iam facit obscu­rissimam." MS. in origin., Museum Szechenyiano­Nationale possidet; hucdum haud reperit criticum editorem. Post Stiltingum edidit Georgius Pray. Vind. A. 1771 in 4. Biographus S. Emerici, vt videtur idem Hartuicus; editus per Geor. Pray A. 1774 in 4. Posonii.

Next

/
Thumbnails
Contents