Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

cisis, aut in flumine Wiar suflfocatis, ceterl dum in siluas et montes diffugiunt, a Huthenis et Po­lowchis, biduo illps persequentibus, aut occidun­tur, aut capiuntur. Inter quos et Episcopus vnus Vngariae, Cupranus (Cupanus) nomine, et plures insignes milites desiderati sunt. Colomanus Dux in­columis euasit; quatuor miilia Vngarorum eo die, quatuor aliis aufugientibus , caesa referuntur." Idem Dlugossus 1. c. p. 529. cf. Chronicon. Thu­roczii p. II. cap. LX. pag. J 55-6. 8. Filius eius Stephanus II. R. H. patre hoc in merito felicior; Ducis Brescensis eiecti precibus quippe excitus, M a r c h i a m ingreditur R u s s i c a m ac Boricsium, qui Colomanni R. H. ex Preslawa, Kiowiensis Principis filia natus dicebatur (Otto * Frisingen L. VII* cap. 21.) Boleslaique Poloni, dicti Krziwusti, filiam Iudilham matrimonio iun­ctam tcnebat, Haliczensibus Ducem dederat; di­strictu Premislensi sibi retento ; quod Boguphalus, Po§naniensis E*pis.Kadlubkonis,Poloniae Scriptorum Patris, continuator , sequentibus confirmat: „Rex Jkdeslaus nobilioris Principis ^.uthenorum filiam primo habuit in vxorem, de qua Wladislaum se­cundum, et vnicam filiam procreauit. — Hanc de Ruthena genitam Colomanno ( Boricsio)Regis Hun­garorum (Colomanni) filio matrimonialiter copu­lauit. — Quem Colomannum ( Boricsium ) vna cum Rege Hungarorum (Stephano II.) Haliczien­sibus in regein fecerunt; ipsum coronare facientes. Post coronationem ab eo Castellanium Premizlen­sem pro Castellania de Spissz (prope Cracouiam) nomine dotalitii filiae suae recepit." Apud Som­mersberg. Script. rer. Siles. edit. Lip. tom. I. p, 56. Cf. etiam vitara S. Conradi Salisburg. Episcopi,

Next

/
Thumbnails
Contents