Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

tur, nosceris oblinere; volumus autem, quod quam priraum vigore presentium Canonicatus, et prebende dicte Ecclesie Quinqueecclesien. altare, prout ad id sponte te obtulisti, cum vero dignita­tis, personatus, vel curati ofticii huiusmodi fue­ris possessionem pacificam assecutus, lecloratum predicta, que, vt prefertur, obtines, et que ex tunc vacare decernimus, omnino dimittere tenea­ris, nulli ergo etc. hanc paginam nostre coliectio­nis, prouisionis , reseruationis, inhibitionis , con­stitutionis et voluntatis infringere, etc. si quis au­tem etc. Dat. Auinione 4 Id. nouembris. Pontif. nostri. An. III. E reg. anni III, Bull. de Cur. p. 202. ccc. An. Ch. 1373. Stephani Zagrab. Episcopi fassio coram Capitulo Chasmensi super possessione Karaczfolde , alias Kis-Koloz , in Com. Zala , pro Monasterio S. Michaelis A. de Csorna clonata. Capitulum Chasmensis Ecclesiae, omnibusChri­sti fidelibus tam praesentibus quam futuris, prae­sentium notitiam habituris, salutem in omnium Sal­uatore. Quoniam propter labilem hominum me­moriam , ratio quasi cautelae mater, vt ius vni­cuique seruetur illesum, adinuenit gesta tempo­rum scripti patrocinio perennare. Hac igitur ra­tione ducti vniuersitati praesentium serie duximus significandum: Quod reuerendus in Christo Pater, et Dominus Dominus Stephanus, Dei et Apostoli­ca gratia Episcopus Zagrabiensis, Dominus et Prae­latus noster venerandus, in medio nostri persona­liter constitutus, dixit, retulit, et minislerio viuae vocis est confessus : quod ipse volens et ex intimi

Next

/
Thumbnails
Contents