Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CCXCVI. ytn. C/i. 1373. Idem Gregorius FF. Ordinis Minoruni m partibus Bosnien. religionem orthodoxam praedicantihus in locis , vhi Parochi necdum sunt constituti, ius priuilegiis suis vtendi largitur. Gregorius XI. PP. Dilectis filiis vicario et FF. ord. m. in partibusBosnae constitutis. Animarum salutem paternae caritatis optantes aliectibiis, libenter illa cohcedimus, ex cjuibus salus ipsa debet prouenire. Sane ad nostrum peruenit auditum, quod, licet in partibus Bosnae, in quibus habitantes fere omnes, praeter illos, quos per gratiam Dei conuertistis, sunt schismatici, haeretici, et in quibus non sunt ecclesiae parochiales, nec doctores, animarum curam habentes, baptizandi et ministrandi baptizatis et conuersis aiiaque ecclesiastica sacramenta potestatem a sede apostolica habeatis; tamen in metis Bosnae versus Hungariam, sicut in loco, vocato Blaes, et in aliis loCis quara pluribus, in quibus est Christianorum dominium, sunt gentes permistae, videlicet tatu christianae, quam haereticae, nec sacerdotes parochiales vsque ad duas vel tres dietas existunt, propter quae habitatores ipsorum loeorum, sine doctrina et ritu Christiano viuentes, vestra praedicatione et vsu huiusmodi potestatis, vobis in terris schismaticorum , haereticorum, aliorumque infidelium ab sede apostolica, vt praefertur, concessae, indigere admodum dignoscuntur. Nos talium animarum saluti prouidere cupientes remediis opportunis, vobis et singulis vestrum in praedictoBlaes et aliis locis huiusmodi vsque ad partes fidelium, in quibus distinctae parochiae et catholici rectores ecclesiarum, curam animarum haben-