Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

tate Tadra manere debeat; interim filiuin eius­dem Paulum de Georg. pro Comite recipiant, ei­que reditus ac prouentus vniuersos ipsius Comi­tatus administrent. Budae XXVI. Marty. Anno Domini M. CCC. LXXIII." Lucius Hist. Dalm. Idem Ludouicus significat Ciuitati Traguriensi ac Spalatensi, vt sibi attendere velint, ne a Ve­netis quoddam damnum impertinentiis ipsorum patiantur; cum ipse Pantaleonem Barbar. Ambas­siatorem ipsorum de pace tractantem audire no­luerit; eo quod cum Ducibus Austriae, fralribus suis, nec non cum Duce Paduano Venetos iunctim damnificare intendat. Datum Budae, V. Aprilis A. M. CCC. LXXIII." Per extensum vtrumque Lucii Flist. Dalmat. p. 297. Belli huius vices ac pacis restaurationein Vide apud Laur. Chron. LXVI. p. 318. ccxcnr. An. C/i. 1373. Carolus Dyrrachius, Dalmatiae ac Croa­tiae Dux , sententiam pro Domina TVladislaua per Iudices Tragur. ferri iubet. Karolus de Duracio, Dalrn. et Croat. Dux, fid. nostris Com. Iud. et Communi Ciuitatis Trag. sal. et gram. Intellecto ab egregio D. Francisco de Georgy, milite Aule regie, certam causam seu questionem ad presens pendere in Ciu. Tragur. inter D. Wladislauam, filiam q. D. Marislaue, vxo­rem Lechouaz de Bosna ex vna parte, et Vrse Ioannis et Danielem Ioannis, et Ioannem Palmuti, de Trag. et certos alios, de quibus conqueritur dicta D. Wladislaua, per ipsas certa bona q. ma-

Next

/
Thumbnails
Contents