Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

rum pro reparatione Curiae vel pro restauratione dicti Claustri de sylua nostra Bokonyensi ipsis ne­cessario fienda, atque danda emanatas, vt easdeci ratas, gratas , et acceptas habendo, praedicto clau­stro. et religiosis Dominabus Sanctimonialibus in eo deuote Deo famulantibus, nostro dignaremur priuilegio confirmare ; quarum vnius, videlicet ipsius videlicet Domini Belae litterae tenor talis est: Bela, Dei gratia, Bex Hungariae, fideli suo Comiti de Bokon pro tempore constituto, salutem et gratiam. Fidelitati tuae mandantes praecipi­mus, quatenus Conuentui Monialium Ecciesiae S. Mariae de Ordine Cisterciensi in valle Wesprimi­ensi existentium, ligna in Sjlua Bokon, quae pro reparatione Curiae, vel ad aedificationem Eccle­siae necessaria fuerint, libere et sine quolibet im­pedimento dari permittas; quia eis hoc ex nostro concessimus beneplacito, praecipiendo firmiter tam Curiali Comiti tuo, pro tempore constituto, quam et vniuersis custodibus eiusdem syluae, vt currus ipsarum in deferendis sjluis nullatenus praesu­mant impedire, vel molestare. Datum in Scepu­sio in Dominica proxima post octauas Natiuitatis Domini. Alterius vero, videlicet nostrae litterae patentis tenor talis est: LudouicusV. ( ad An. X367.) Nos siquidem ob spem et deuotionem no­stram , quam ad Virginem Matrem Domini glori­osam, sub cuius honore, et nomine Sacratissimo praetactum Claustrum constructum extitit et fun­datum, gerimus et habemus singularem, praemis­sa supplicatione Dominae Abbatissae, et Sancti­monialium dicti Claustri fauorabili pietate exaudi­ta, et admissa, praedictas duas litteras tam vide­licet ipsius Domini Belae Regis, quam nostras pa­tentes praesentibus de verbo ad verbum insertas,

Next

/
Thumbnails
Contents