Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

praesentiuin per decem annoruin inlegrorum, pro­xime succedentium, circulum ad manutenendum, conseruandum et populorum multitudine deco­randum commisisset et locassel, imo commisit et locauit coram nobis tali interiecta conditione: Quod praedictus Iacobus singulis annis in octauis dicti festi beatl Georgii Martjris vnum Poledrum triennem, et tandem semper vnum poledrum tri­ennem in Coenobio Beati Andreae Apostoli de Vis­segrad, coram Domino Abbate et conuentu eius­dem monasterii Sancti Benedicti, praedicto Do­mino Nicolao Abbati, vel suo Procuratori legi­timo dare et assignare; elapsis autem decem an­norum circulis praedictas possessiones et habitato­ribus decoratas praedicto Domino Nicolao Abbati, et suae Ecclesiae sine strepitu aliquo litis remit­tere et resignare teneretur; tum tali obligamine interiecto: Quod si praedictus lacobus ipsam solu­tionem in aliquo anno negligeret, extunc semper in dupplo; si vero praedictas possessiones popu­losas non efficeret, et easdem elapsis annis decem praedicto Domino Abbati et suo monasterio non resignaret, ex-tunc in quinquaginta marcis dena­riorum conuinceretur ipso facto, prout ad hoc idem Iacobus sua astancia se s])Onte obligauit coram nobis. Datum in Wissegrad in crastino fe­sti Sanctae Trinitatis. Anno Domini Millesimo trecentesiino septuagesimo secundo." L. S. Ex autliograplio arcbivi Cameralis. Ileuenesi Tomo XLVII. sub MiM. p. 228 sqq.

Next

/
Thumbnails
Contents