Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
dante, efficaci remedio prouidebis, et praeler famosi tui nominis adauctain gloriam, aeterni regni diademate potieris; nos enim dilectum filium nobilem virum, Ducem venetiarum, vt tibi, si indigueris, de copia nauigiorum subueniat, per nostras litteras exhortamur, aliosque possibiles fauores apostolicae sedis magnitudini tuae offerimus quum ad hoc intendere volueris, promtis alfectibus impendendos. Datum apud pontem Sorgiae, Auinionen. dioec. Idibus Maii. Anno II. 4 < t Apud Rajn. ad an. 1372. Iam alias expeditionem contra Turcas molitus Ludouicus requisiuit Venetos , vt aliquas triremes suis expensis Venetiis construere , armareque posset; verum haud nactus est obsequentes; tum classem illi instructam obtulerant , hae vice denegarunt, Luc. L. V. cap. I. p. 385. Quare Ludouicus auxilia Francisco de Carraria, Principi Paduano , ex foedere misit. Bello exorto lustinianus quidem, cum Venetis quibusdain, Hungarorum insidiis captus et in Hungariam translatus est: ast vice versa subin Stephanus Vajuoda CUUJ mille Hungaris ex insidiis interceptus fuit. Ea propter Ludouicus bello Turcis inferendo retentus fuerat. CCXLVI. An. Ch. 1372. Idem Gregorius Carmelitis locum pro claustro exstruendo a Ludouico concessum acceptandi potestatem facit. Gregorius — — sacrae vestrae religionis, in quji sub iugo yoluntariae paupertatis deuotum Deo exhibetis obsequiura , promeretur honestas, vt petitionibus vestris, illis praesertim, per quas cultus diuini nominis augeatur, vesterque ordo prosperis successibus gratuletur, quantum in Deo possumus, fauorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis pro parte vestra petitio continebat, quod carissitnus in Christo filius, Ludouicus Bex, et carissi-