Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Vice YVayuodis salutem et gratiam. Dicit nobia Magister Michael, fiiius Blasii de Ketse, quod licet nos Dominae, Clara vocatae, ntiae Iohannis, fiiii Laurentii, huiusmodi gratiam fecerimus, vt ipsa in possessionariis iuribus paternis tamdiu, donec maritaretur, stare possit; tamen eadem nunc Ioanni, dicto Panczel, matrimoniali foedere copulata, ipsa iura possessionaria paterna possideret et retineret, asserens sibi eadem iure materno pertinere. Ynde cum nos de praemissis certiori velimus per vos edoceri documento, fidelitati igitur Vestrae damus in mandatis, quatenus praefatam dominam et eius maritum cum omnibus litteralibus documentis eoruni, si quae in factis praemissis haberent confecta, ad vestram praesentiam euocari facientes, si dictam Dominam et Maritum eius ad praemissa ius habere compereretis, tunc relinquatis in eisdem pacificos et quietos: sin autem conuincatis, vt eadem Domina recepto suo iure, praemissa iura possessionaria dicti loannis, filii Laurentii, illis, quos decebit, remittere et resignare debeat el teneatur: regni nostri consuetudine. Datum in villa Alberth, die Dominico proximo post festum B. Emerici Confessoris. Anno Domini M. CCC. LXXII." Dan. Cornides MSS. Tom. Ilt. nro 150. CCXLL An, C/i, 1373. Idem Ludouicus ciuitatem suam Sza/colcza muris per ciues cingi, singularibus sub litertatibus, curat. Nos Ludouicus, Dei gracia, rex Hungarie, Polonie, Dalmatie etc. significamus tenore presencium: Quod quia nos iuxta officii nostri et re-