Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
error non efficiatur peior priore. Quare pro Deo, Domine et inuictissime Princeps, non perdatis tantum bonum culpa yestra f cjuin, ajiis omissis negociis, omnino ante dictum festum videatis vos cum isto D. rege: quia per illa ? quae perpendo, omnia disponentur iuxta votum vestrum, et honorem; et si^Dominemi, quod absit, non posset fieri circa festum B. Ioannis, petit idem D. i ex, quod sibi prorogetis terminum B, loannis per aliquos dies vsque ad diem, qua conueuietis simul, quod ego, inuictissime Princeps, non potui, nec debui concedere; sed super haec scribo cum instantia V. Maiestati, si eidem videatur faciendum, et aliternon; ne diceretis postea, quod tale consjlium dedi: quia, si Deo placuerit, neutra partium in me decepta remanebit: quum illud supplico, et multiplicatis precibus et inslantiis deprecor, quatenus Y. Maiestas dictam visionem pro sui honore et Vtilitate facere, et antedictum festum praeueniendo, accelerare destinetis; quia scio, quid loquor et quid postulo in hac parte, certe nec sine ratione minatus et turbatus sum , sacratissime Caesar, quod certificauit me seruum suum , Y. Maiestas , sicut promiserat, de his, quae facta fuerunt cum Duce Roberto. Nam iuxta condicta siue venisset idem Dux, vel non; siue concordasset, siue non; Y, Maiestas conuenerat mihi mittere festinanter de die, et de nocte vnum nuncium, et me certificare de illis, vt consultius scirem , qualiter procedere haberem in agendis; super quo nulla noua habui; quatenus a die placiti dicti R.oberti fluxerit magnum tempus. Insuper inuictissime princeps, quamuis Serenitas vestra mecum conuenisset, quod, concordante Roberto, ten-