Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

commissioni meae , quando eritis praesentes in vnum, respondit: quod licet secundum tractata in Wratislauia, in illum casum omnia, parentela ex­cepta, deberent esse in statu in quo erat istud tra­ctatum cum ipso; in illum cacum non foueret in­iustitiam ipsorum ; de lioc tamen litteram dare no­luit. Sed vere Domine mi, in quantum apparet, et ipsemet dicit, ipse est adeo autodatus de ipsis, quod ipse perquirit vias, quas potest, dissidendi ab ipsis cum honore sua, et vult vos in amicum habere; et tot bona loquitur de vobis in ista ma­teria, quod apparet, quod ex corde vult amici­tiam vestram. Quare pro Deo, Domine inuictissime, et si omnia non sint facta iuxta memoriale, quod mihi dedistis; tamen D. Dux et ego, seruitores ve­stri, vt melius potuimus , et sumus certificati, quod in visione mutua omnia habebunt finem iuxta vo­luntatem vestram, et honorem vestrum. Quare pro Deo non ditferatis visionem, vt celerius poteritis; nec aliquo modo contradicatis visioni, quam mul­tum rex affectat, et locum et terminum remittit dispositioni vestrae multum reuerenter loquens de persona V. Maiestatis. Nam certo cor suum est vobiseum, et ab aliis discessisset, sicut plenius magis D. Dux ista et omnia alia V. explicabit Ma­iestati, et supplebit defectum meum , si aliquid mi­nus plena scribo; cui, Domine mi fidem detis, tan­quam iili, quem in istis negociis et aljs, hono­rem coronae vestrae tangenlibus, vidi super omnes alios fideliorem et diligentiorem, sicut alias ex­plicaui V. Maiestati. Ego litteras parentelae alias dabo, quando consimiles reuersales mihi dabun­tur, et alias non. Scriptum in Buda, die Domi-

Next

/
Thumbnails
Contents