Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

gillo accopiari fccissemus. Nos igitur (sequitur co­pia ) anno MCCCLXXI." Apud Farlat. tora. V. p. 297. CCIII. An. Ch. 1371. Capitulum Iaurin. fundationern Praeposilu­rae S Saluatoris de Papocz per viduam Pauli Magyar factam exponit. * Capitulum lauriensis Ecclesiae vniuersis Chri­sti fidelibus, praesentibus pariter et futuris, prae­sentium notitiam habituris, salutem in salutis lar­gitore. Ne ea, quae coram nobis vel nostris te­stimoniis Iegitime peraguntur, a memoria exci­dant, quae res fragilis est, consueuimiis scriptis authenticis solidare. Ad vniuersorum igitur noti­tiam tam praesentium , quam futurorum haruul serie volumus peruenire: Quod cum nos ad legi­timam petitionem nobilis Dominae Margaretliae VOcatae, relictae Magistri Pauli, dicti Magyar, filiae videlicet Ladislai, filii Andreae de Gelse, de genere Nadast, in villa Papocz, graui infirmi­tate praepeditae, ad nostram praesentiam venire non valentis, ad audiendam suam fassionem seu dispositionem nobis referendam in praedictam vil­lam discretos viros, Dominos Dominicum Sopro­niensem et Dionisium Musoniensem Archidiacorfbs, et Magistros Ioannem et Petrum socios et conca­nonicos nostros pro testimoniis destinassemus fide dignos; tandem iidem ad nos redeuntes nobis voce Vnamini et concordi retulerunt: Quod ipsi secunda die festi Beatae Mariae Magdalenae proxime nunC praeteriti, in praedictam possessionem Papocz pa­riter accesserint, vbi praedicta nobilis Domina, in eorum praesentia, viua voce, mente sana, con-

Next

/
Thumbnails
Contents