Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

regum ordiiialio facla fuit; ila vt nulla occasio infringendae pacis linius praestelur." Apud Dogiel 1. c. p. 108. L u d o u i c u s II. et F er d i n a n d u s I. ac MaximilianuSj reges Hung., solo duntaxat titulo, quoGalliciae ac Lodomeriae reges se pro­fitebantur, iura sacrae coronae sustentarunt. $. 37. Sub turbulento Rudolfi Imp. ac R. H. imperio iura haec Status et Ordines regni susten­tarant praecipue: nam, quum pace Bithonicensi, quam Maximiliani, fratris Caesarei, captiuitas ex­torserat, subscripti Caesareae Maiestatis et vniuer­sae serenissimae Domus Austriacae commissarii, Principum Austriae omnium nomine, Anno 1589 spopondissent inter cetera: ,,vt imprimis Lublo­wia castrum cum oppidis, villisque ad illud per­tinentibus , quemadmodum iniussu Caesareae Ma­iestatis, ac praeter voluntatem eius occupatum est: ita in pristinum vsum et possessionem regni Polo­niae, quemadmodum a tot seculis (vix 180 annis) quiete ac sine vlla controuersia (?), id in eius pos­sessione, atque vsu fuit, iterum tradatur, consi­gneturque; etiam Russiam — ceterasque ditiones vel arces, oppida, villas, Se­renissimi Poloniae regis se neutiquam infesta­turos;" Petrus Heresinczius, Episcopus Iaurinen. et Cancellarius Ilungariae, ac Nicolaus Istuanfius Propalatinus, ne cui liaec praeiudicio iu­ribus regni Hungariae forent, cautum esse voluerant; ac praestito licet super pacis in­strumento per Rudolfum iuramento, dataque cau­tione Hungariae etiam ordines pacta illa proximis comitiis iure iurando confirmaturos; Stalus etOr­dines regni, ne Russia ac Lublouia cum reJiquis oppidis, in Polonorum ius concessis, iuribus Co-

Next

/
Thumbnails
Contents