Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

ambarum partium specietenus ibidem exliibenda­rum, ipsam terram rearnbulet, reambulatamque, et ab aliorum iuribus possessionariis iuxta series praefatorum instrumentorum separet et distinguat, iura cuiusiibet partis possessionaria, si concordes extiterint, relinquendo pacifice possidenda. Si •vero eaedem partes discordes extiterint; tunc terrain in contentione remanentem, vna cum aliis probis viris, visa sua qualitate, quantitate, fru­cluositate et valore, Deum et eius iustitiam fe­rendo prae oculis, regali mensura mensurando, vel si mensurare neqnirent, aestiment ^egni con­jsuetudine exigente.j Faclaque huiusmodi aestima­tione ibidem a vicinis circumiacentibus et ab aliis, quibus decet et licet, lioc vtrum praefati Domi­nus Woyuoda et sui fratres in dominio dictae ler­rae hactenus, vel praefata Ecclesia Cruciferorum extiterit, nec ne, resciat seriose; contradictores autem, si qui fuerint in praemissis, citet contra praefatum fratrem Albertinum in nostram prae­sentiam ad terminum competentem, rationem con­tradictionis eoruin reddituros; et post haec huius­modi aestimationis seriem, ac totius inibi peracti negotii processum, prout fuei it expediens, nobis fideliter rescribalis. Datum in Wyssegrad ferla sexta jjroxima anfe festuin Natiuitatis B. Virginis. Anno Domini Millesimo trecentesimo septuage­simo primo." E relatoriis eiusdera Capituli. V. infra.

Next

/
Thumbnails
Contents