Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CLXXVIII. An. Ch. 1371. Ludouicus R. H. Dominico Archiepiscopo Iadre. ius sigilli impertitur. Ludouicus, D. gr. Vng. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cuman. JBulgariaeque Hex, Princeps Salernitanus, ac honoris montisS. Angeli Dominus — — Magnus Dominus et laudabilis nimis, in Ciuitate Dei nostri ad hoc reges et principes ad regni gubernacula prouexit, vt, licet multipbciter circa alia et diuersa negocia, hinc inde emergentia distrahantur; tamen curam debitam sanctae matris Ecclesiae, per quam a vitiis expiamur et coelestibus sociamur et signanter per quae communis iustitia et vberior status regnicolarum prouehuntur, potiorem sollicitudinem adhibeant. Hoc enim pie, hoc manifeste, hoc deifice, a regia agitur Maiestate, per quod iura viriliter defensantur, vt subditorum iustitia et aequitas, quae vti duae sorores se inuicem amplexantur, eclipsim non patiantur aliqualem. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod quia diuinae Maiestatis reuerentia cordi nostro insidet, et ad eius nominis cultum mentis nostrae acies sedule occupantur; tanto nos ante oculos misericordiae ipsius credimus miserationis dona percipere, quanto ad laudem sui nominis, propensius officii nostri munus studuerimus salutiferum elargiri. Ob hoc — — speramus enim per ipsius almificae Anastasiae virginis precum suffragium sequuturum, nedum in terris, verum etiam in coelestibus pie confoueri. Volentes itaque ecclesiam praeponere terrenis et perpetuo duratura caducis, vt quod serimus in terris, cum multiplicato fructu recolligere valeamus 26