Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

faciem dicte possessionis Harsondorf vocate, vici­nis et commetaneis suis legitime conuocatis, et pre.-entibus accedendo , recaptiuet eandem predi­ctis Pauio, filio Blasy, nec non Michaeli et lo­hanni, filiis eiusdem perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum; contradictores vero, si qui fuerint, citet contra eosdem Paulum, Iohannem et Michaelem fiiios suos, ad terminum competentem. Post haec ipsius possessionarie recaptiuationis et rt ambulationis, ac statulionis seriem cum nomini­bus contradictorum, si qui fuerint, terminoque assignato Domino nostro Hegi fideliter rescribatis. Datum in Wjssegrad in vigilia festi Sancti Geor­gii Martyris. AnnoDomini Millesimo CCC-LXX. Nos 'enim petitionibus ipsius Comitis Nicolai de Zeech j Iudicis Curie Vestre acquiescentes, vna cum prefato Lorando, filio Alaphan, homine Ve­stro, hominem nostruin Andream Decanum, soci­umque et concanonicum nostrum ad premissa per­agenda, pro testimonio transmisimus; qui demuin ad nos reuersi, nobis concorditer retuleruut, quod idem homo Vester, presente nostro testimonio pre­scripto, Sabbatho die proximo postfestum Inuen­tionis Sancte Crucis proxime preterito ad faciem predicte possessionis Harsondorf vocate , vicinis et commetaneis suis legitime inibi conuocatis et pre­sentibus accessisset, et recaptiuassetque eandem, et reambulasset; recaptiuatamque et reambulatam statuisset eandem predjctis Paulo filio Blasy, nec non Michaeli, et Iohanni, filiis eiusdem eo iure, quo ipsis dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam, tenendam, pariteret habendam; nemine contradicto­re apparente, et inibi existente. Datum octauo die termini prenotati, Anno Domini supradicto.

Next

/
Thumbnails
Contents