Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Specialiter ad facies praedictarum possessionum modo prehabito inter ipsas partes diuisarum, et apud manus iqsarum parcium existencium, vici­nis et cominelaneis earumdem legitime conuoca­tis, ac presentibus vel legitimis earum procu­ratoribus presentibus accederet , ac exceptis duabus possessionibus , Somus et Obus vocatis, exceptis eciam porcionibus predicti Pauii, filii Tiiome j easdem possessiones in priori sua diui­sione preuie inter predictas partes babita, com­mitteret et relinqueret, itatamen, quod si por­cio alterius partis in prefixa diuisione minor esset porcior.e alterius partis, eandem ibi rectificare de­beret, atque coequare, tum denique terras arabi­les et campestres -prescriptarum possessionum di­uisarum, in tres diuidat partes rectas et equales, metisab inuicem separando, ac vnam partem ipsa­rum praedicto Nicoiao, filio Egidii, et suis suc­cessoribus, secundam vero preiatis lolianni et al­tero Iohanni statueret et committeret perpetuo possidere, tenere et haberc, contradiccicne quo­rumlibet non obtante, tercia autem parte ipsarum terrarum arabilium et campestrium apud eosdem, Jn quorum manibus actenus fuissent, modo supe­rius declaratOj remanente; et post hec possessio­narie diuisionis, ratificacionis et adequacionis se~ riem, prout fieret expediens, nobis ad octauas fe­sti beati Georgii Martyris tunc venturi, amicabi­liter rescriberetis. Et quia predictus Paulus, filius Thome, premissa sua instrumenta tunc exhibere debens, non exhibuerat; ideo in eisdem octauis festi B. Georgii Martyris cum iudicio trium mar­carum exhibere teneretur coram nobis, in quo eciam termino, si predictus Nicolaus, filius Egi-

Next

/
Thumbnails
Contents