Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
mina relicta Magistri loannis de Torna, per Ioannem, filium Nicolai, in persona dicti Benedicti Praepositi, cum litteris procuratoriis dicti Capituli Scepusien. viginti quinque diebus continuis legitime exspectata , super facto statutionis dicti Stephani, lilii Ladislai, dicti Posar ? iudicium assumtura non venerat, aut miserat, honere birsagii, vt aliae litterae nostrae iudiciales exinde confectae declararunt, sequenti praemittendo; quarurn iitterarum exhibitionibus factis praefatus Magister Ioannes, praedicto Domino Benedicto Praeposito iudiciumet iustitiam in praemissis per nos dari postularat, aequitate suadente. Quo percepto Petrus, filius Galii, pro annotata nobili Domina relicta Ioannis, filii Ladislai, cum litteris procuratoriis saepedicti Conuentus de laszow exsurgendo, quamuis exhibitione quarumdam litterarum citatoriarum, pariter et iudicialium exinde confectarum, ac euocatoriarum praefatum Stephanum, filium Ladislai, contra ipsam Dominam relictam dicti loannis, praetextu ipsius expeditoriae cautionis citat.um atque euocatum fuisse declarauit; tamen quia ipsam Doininam contra praefatum Stephanum, filium Ladislai, ratione praemissae possessionariae expeditionis iuxta iudiciariam commissionem praedicti Dom. Nicolai Konth Palatini, vsque praescriptas octauas festi Natiuitatis beati loannis Baptistae, terminos legitimos plenarios non impleuisset, ex eoque ipsa aduersus praedictum Dominum Benedictum Praepositum in praemissis reuidere debere, absque aestimatione etiam praemissae terrae litigiosae, inter ipsas partes iudicium et iustitiam bono modo fieri non potuisse agnoscebatur. Idcirco amicitiam praescri-