Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

.intos, et promptos per personas discretione et fi­delitate pollentes recipi cupimus, et Apostolica so­licitudine procuramus. De tuis igitur circumspe­ctione, et fidelitate, nobis fide digno testimonio coinmendatis, gerentes in Domino fiduciam pleni­orem, tibi vigintiquinque fratres ordinis Minorum, cuius Professor existis, quos vita, discretione, lit­terarumque idoneos ad hoc fore putaveris, et de quibus cum personis eiusdem Ordinisvel aliis quibuscumque te valeas informare de quibuscum­que Conuentibus, et Nationibus asstimmendi, et recipiendi, ac ducendi, seu mittendi ad easdem partes, in quibus moram longam traxisse asseris , eisdemque fratribus, postquam per te assumpti fuerint, et accepti, ad easdem partes proficiscen­di, in eisque morandi pro propagatione, et con­seruatione Catholicae fidei fideliter Jaborando, quo­rumcumque suorum Praelatorum, seu superiorum licentia minime requisita, non obstantibus Regula, et Constitutionibus praefati Ordinis, et aliis con­trariis quibuscumque plenam concedimus tenore praesentium facultatem. Datum apud montem Fla» sconem 2. Nonas Augusti. Anno 8. Ex archiuo Vaticano. 1 CXLVI. An. Ch. 1370. Iderrt Vrbanus Ambasslatoribus Resis Lu­o douici sudarium sacrum ostendi iubet. Vrbanus Episcopus , Seruus Seruorum Dei, Dilectis filiis, Capitulo Rasilicae Principis Apo­stolorum de Vrbe salutem, et Apostolicam bene­dictionem» Quia Venerabilis frater noster Ioan­nes Episcopus A racien. et dilecti filii, Nobilis vir, Nicolaus de Zecch, Miles , regalis Curiae Ilunn* 21 *

Next

/
Thumbnails
Contents