Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

eLiam, „quod Rex et Lubertus sibi mutuam ope­ram conferre debebunt. Si quid autem contro­uersiae inter ipsos oriretur, vt ea Regis Vn­gariae arbitrio decideretur. A. DiaconusGne­snen. p. 599—600. Suis in Galliciam ac Lodo­meriam iuribus neutiquam renuntiasse pacto hoc Carolum, Chronici quoque Thurocziani Author, his temporibus synchronus, testis est: dum Uegna, quae Caroli Hungariae Regis An. 1542. defuncti potentiam trepidando formidabant, enumerat. „Dalmatiam, Croatiam, Ramam, Seruiam, G a 1­liciam et Lodomeriam, Cumaniam , Bulga­riam, Salernumque, ac montem S. Angeli." P. II. cap. CLIX. p. 167. §. 27. Ast Russiae Rubrae a Lituanis reuindi­candae onus Ludouicum R. H. mansit. Id R e x non factus, sed natus, toto complexus est animo, vt commercio praesertim Hungariae cam­pum aperiret patentiorem. Iure vsus suo: Anno iam 1544. Comiti Dechk, Capitaneo Ruthenorum, ne tributarii a Cassouiensibus, aliisque Iiungariae mercatoribus plus, quam Poloni, exigant, man­dat. Cod. Dipl. tomi IX. vol. 1. p. 209. In gra­tiam Cassouiensium merces ex. Russia ac Polonia aduectas Cassouiae deponi, ac vendi, saluo iure tricesimae, ac tributorum, iubet. Ibid. p. 210. Anno 1545. Vsurpatores Lituanos armis impetit; ast vice hac sine successu; teste Ioanne A. Diaco­no de Kiikiillo, Vicecancellario suo , ac Chronici Thuvocziani continuatore. P. III. c. IV. p. 176. Per­fecit tamen id feliciter An. 1551. „Contra Lith­uanos, Christianis, et maxime Regno suo Rus­siae insultantcs, personaliter cum exerctiu copi­oso, et militia sua propria, nec non aliis c nati­onibus ad eum confluentibus proficiscens, terris

Next

/
Thumbnails
Contents